Liber Paralipomenon Primus*

Caput 5: Versus 1

Sed cum violas,etc.RAB.Ideo ablata sunt Ruben primogenita, quia dormivit cum Bala, concubina patris sui, et data sunt Joseph filio juniori, cujus progenies multiplicatur et excedit potentiam regni inter decem tribus.Mystice autem significat ruinam prioris populi, qui ut primogenitus debebat sacerdotium et regnum accipere; sed quia maculavit stratum patris sui, id est corpus Christi, in quo erat plenitudo divinitatis, in cruce suspendit et occidit: primogeniti dignitas ad spiritualem Joseph, id est Christum et Ecclesiae populum translata est; ad quem pater:Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,etc.Psal. CIX.
(* Traductions européennes)